- VENUS
- I.VENUSab antiquis amorum, gratiarum, pulchritudinis, deliciarum, voluptatumque omnium habita est Dea: ita dicta a veniendo, quod ad omnes res veniat, ut auctore est Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 24. Hanc Poetae, ex spumâ maris et Caeli telticulis natam fabulantur, a Saturno excisis et in mare proiectis, unde et ὐπὸ τȏυ ἀφροῦ, h. e. a maris spuma, Aphroditem appellârunt. Ovid. Ep. 15. Heroid. v. 213.———— Venus orta mari mare praestat eunti.Musaeus:Αἰγώςςεις ὅτι Κύπρις ὐπόςςορός ἐςτι ςθαλάςςης.Καὶ κρατέει πόντοιο καὶ ἡμετέρων ὀδυνάων.Fertur in concha magaritarum feraci fuisle concepta, in qua etiam navigavit in Cyprum, quare cum de formosâ muliere loquererur Venus, apud Papinium, l. 1. Sylv. 2. v. 117. illam dignam esleinquit, quae sua esset soror, et in eadem concha navigaret:Haec et caeruleis mecum consurgere dignaFluctibus et nostrâ potuit considere conchâ.Simulacrum eius varium fuit: Interdum eam effinxerunt puellam in concha ex mari exeuntem; Interdum mulierem manu concham tenentem, rosisque cinctam, pone quam Charites et utrinque Cupido ac Anteros. Curru etiam nonnumquam vehebatur, columbis tractô, quibus illi quoque litari mos: ob volucris huius puritatem et castitatem. Alii cycnis illam vehi tradunt. Plut. in praec. connubial. scribit, eam testudinem pede calcantem Eleis Phidiam effecisse, ut domesticae custodiae et silentii mulieribus symbolum esset. Vide Euseb. de Praep. Euang. l. 3. Alii illam superiore parte, cingulô tenus, virum, inferiore feminam, repraesentârunt. Unde sexus eius ambiguus, vide infra. In nummo Caracallae Aug. vetustissimum Veneris Paphiae simulacrum, candidi lapidis seu Baetyli specie, expressum cernitur, uti supra diximus, voce Paphos. Porro 4. Venerum meminit Cicero, l. 3. de Nat. Deor. c. 23. Venus, inquit, prima Caelô et Die nata: cuius Elide templum vidimus. Altera spumâ procreata, ex quâ et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus. Tertia Iove nata et Dionâ, quae nupsit Vulcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur. Quarta, Syria, Tyrôque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Haec ille: Pausanias vero, in Boeoticis, tres Veneres fuisse scribit, quarum una Caelestis; altera Popularis, tertia Apostrophia dictaest. At Plato, in convivio, duas esle Uneres, et duos Cupidines inquit in his: Πάντες γὰρ ἴσμεν, ὅτι ουκ ἔςτιν ἄνευ ἔρωτος Α᾿φροδίτη, ταύτης δὲ μιᾶς μὲν οὔσης, εἱς ἂν ἦν Ε῎ρως. Ε᾿πεὶ δὲ δύο ἔςτον, δυο ἀνάγκη καὶ Ε῎ρωτε εἶναι. Πῶς δὲ οὐ δύο τὰ ςθεὰ, ἡ μένγε που πρεσβυτέρα, καὶ ἀμήτωρ, Οὐρανοῦ ςθυγάτηρ, ην` δὲ καὶ Οὐρανιαν ἐπονομάξομεν ἡ δὲ νεωτέρα, Διὸς καὶ Διώνης, ἣν δὲ Πάνδημον καλοῦμεν. Deam hanc, ut et Martem, religiose coluerunt Romani, atque ab ea originem, ducere videri voluerunt: fingentes ex ea et Anchise natum Aeneam: qua de causa in num mis quibusdam Mercurium expreslerunt, deducentem Venerem ad Anchisem: Hinc et plurimis cognominibus ac templis eam honorârunt. Dicta enim illis Alma, i. e. sancta seu pulchra, cui aedicula fuit, in regione XII. Calva, cui aedes consecrata, postquam, Capitoliô a Gallis obsessô, ex mulierum capillis tormenta fecislent Romani: Capitolina, cuius meminit Sueton. in Calig. c. 7. et Galba, c. 18. Cluacina, a cluere, quod antiquâ linguâ pugnare significat: Huic templum vovit et construxit Titus Tatius Rex, in ea fori parte, quâ Romani et Sabini, armis depositis, pacem inierunt. Erycina ab Eryce monte Siciliae, ubi Aeneas matri templum erexit: Eidem Q. Fabius Maximus Dictator aedem vovit, Liv. l. 22. c. 9. iterumque idem creatus Duumvir in Capitolio eam dedicavit, Liv. l. 23. c. 30. Fuit et alia eius aedes, apud portam Collinam, vota a L. Porcio Livio Cons. bellô Ligusticô, et ab eodem Duumviro dedicata eô annô, quô Aquileia Colonia Latina in agro Gallorum est deducta, Liv. l. 40. c. 34. Quod remplum ex nominatissimis fuisle, refert Appianus, Bell. Civ. l. 1. Genitrix, cui templum ante pugnam Pharsalicam vovit, et potitus victoriâ, in foro suo posuit Caesar, eique spolia, uti thoracem demargaritis Britannicis, dedicavit. In hoc postea Augustus statuam aeneam Caesari Divo cum stella crinita, supra caput eius fulgente, quia eiusmodi, post mortem eius, stella visa est, collocavit, Dio, l. 43 Appian. de bell. Civ. l. 2. etc. Libentina, cui puellae, annos pueritiae egressae, pupas dicare solebant, Persius, Sat. 2. v. 70. Libitina, cuius aerarium Servius Tullius instituit, in quod pro defunctis certi pretii nummi inferrentur, Dionys. l. 4. In eius templo, quae ad funera pertinebant, vaenire solebant. Murtia, vel Myrtia, cui aedes fait in regione XI. teste Victore. Placida, cuius aedicula fuit, in regione V. Romana, cui delubrum fuit, in via sacra, inter singularia et admiratione digna loca, recensitum Marcellino. Verticordiae, cuius aedes extra portam Collinam, viâ Salariâ fuit. Victrix, cui aedem dedicavit Pompeius, alterô Consulatu, editis celeberrimis et sumptuosissimis ludis, Plut. in eius vita. Ut nihil dicam de Venere custode hortorum Sallustianorum: neque de Iovis Ultoris templo, quod prius Veneris et Martis dictum fuisse Dio scribit. Vide sis plura apud Natal. Comit. l. 4. c. 13. Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 2. c. 10. etc. Athenis duplex Veneri templum sacrum erat, unum τῇ οὐρανια alterum τῇ πανδημίῳ, Deum an Deam dicerent, ambigui haesêre antiqui: Unde Poeta,Pollentemque Deum Venerem.Et Aristophanes hoc numen τῇ πανδημίῳ, in masculino genere vocat. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Att. Est item Venus, una errantium stellarum inter Solis et Mercurii sphaeras sita, quae φωσφόρος Graece, Lucifer Latine dicitur, scil. cum Solem antegreditor: cum autem eundem subsequitur, Hesperus, et Vesper, et Vesperugo. Venus aliquando pro amasia. Plaut. Curcul. Actu 1. sc. 3. v. 36. Tun' meam Venerem vituperas? Idem in Paenulo, Actu 1. sc. 2. 66. Hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthaec propitia. Lucret. l. 4. v. 1178.——— Nec Venres nostras hoc sallit.I. e.Nec hoc ignorant nostraepuellae.Virg. 3. Eclog. v. 68.Parta meae Veneri sunt munera. ----In tesseris felicissimum iactum, aliis quoque Basilicum dictum, Venus notavit: Horat. l. 2. Carmin. Od. 7. v. 25.——— Venus arbitrumDicet bibendi,Consurgebat autem Venus ex talis quatuor iactatis, ubi diversam omnes ostendissent faciem, Cael. Rhodi. l. 20. c. 27. Vide et Turnebum, Advers. l. 5. c. 6. Nomen eius quod attinet: Suaviter, inquit Seldenus, de Diis Syris; forsan iis insanire viderer, qui has literas, et quicquid non est ultro obvium oscitantibus, nimium temnunt, si Veneris nomen benoth, in Succoth Benoth pererem. Nemo tamen est, qui nescit, facillimam et frequentissimam esse elementi B. in V. migrationem. Quod si T. finale per S, ut Iudaei hodierni, pronunties, tum Venos in Benoth expressissimum habes: Et Binos Graecâ pronuntiatione est Venus nostrâ. Sane Suidas: Βῖνος, ὄνομα Θεᾶς. Etiam VENOS GEN. pro Venere Genetrice legitur, in Nummis Iuliae Augustae Septimi Severi uxoris, si fides Adolpho Occoni, cuius Numismata consulas, p. 366. Ita Benoth ipsum etiam Numen denotabat, et Succoth tabernacula, seu aedes eiusdem. Vide plura, apud ipsum auctorem, Synt. 2. c. 7. Venus a veniendo dicta putatur Ciceroni, l. 3. de Nat. Deor. quem sequitur Arnobius l. 3. Quod, inquit, ad cunctos veniat, Venerem cognominatam. Vide sis Fungerum in Venus, et Vossium in Venustus. Nic. Lloydius. Ut et hoc addam: Apud Graecos Romanosque, qui non pauca ex orientis Theologia retinuêre, primitus Venus eadem fuit, ac Lunae sidus; nec tamen semper haec per Venerem intelligitur. Bifariam enim Venusconsideratur, ut corpus est et ut accidens. Priori modô vel corpus est aethereum, vel sublunare: Aethereum vel Luna intelligitur vel Lucifer sive Hesperus; Sublunare autem Tellus est. Accidens vero, quod eius nomine signatur, vel qualitas est, puta vis sive facultas generandi: vel actio, puta generatio ipsa. Ahteniensibus ac Lacedaemoniis Luna fuit, cui apud illos, viros cum veste muliebri, ulieres cum virili, sacra fecisle Festo τῶ Γ῾βριςτικῶν seu Petulantium, Philochorus tradit, apud Macrob. l. 3. Saturnal. c. 8. Apud hos, signô ligneô Veneris Iunonis, pro filiarum nuptiis, sacra facere consuevisse inatres, legimus apud Pausaniam, Laconic. Ubi Veneris ac Iunonis appellationes coniungi videmus: quia, etsi utraque Luna sit, eoque generationi praesideat, laxius tamen Veneris pateat nomen, et ad quosvis concubitus se extendat, cum Iuno Coniugum tantum cohabitationi fuerit praefecta. Hinc Ovid. Ep. Hypsipyles, Heroid. 6.v . 43.Non ego sum furtim tibi cognita, pronuba Iuno Adsuit.Itaque non Venus, sed Iuno in festa fuit pellicibus, unde Lex Numae apud Festum in Pellex: Imo Numae temporibus Veneris nomen necdum Romae notum erat, teste Cinciô, apud Macrobium, l. 1. Saturnal. c. 12. Dicta est autem Venus haec propter Lunae in Mare imp9erium Ποντία, Λιμενία, Ε᾿πιποντία, Πελαγία; quemadmedum, apud Aegyptios Isis, quae eadem cum Luna, navigiô vehi credita est: Propter eius vim generativam, Diana, vel Iuno Lucina, vel Alma Venus; Propter eiusdem vim corruptivam (Unius enim generatio alterius corruptio) Venus Ε᾿πιτυμβία, vel Libitina Venus, aut simpliciter Libitina, item Proserpina et Hecate. Apud Aslyrios et Arabes, Α᾿φροδίτη Οὐρανία; i. e. Venus caelestis; tum Lunam tum Aera denotabat, eademque iis cum Iunone erat, Plut. in Crasso. Virginem autem eam dixêre, ut Romani et Graeci, Virginem Dianam: Nempe hôc nomine non Terrestrem indigitabant, sed Caelestem, quae partim erat Luna, partim aer, pro Lunae ratione, mutationibus obnoxius. Phoenicibus tum Luna fuit, tum Terrae et Aquae globus: Ut enim vis naturae generatrix caelitus proficiscitur, ita ab Aqua ac praecipue Terra tecipitur, inque hac porissimum elucet, Macrob. l. 1. Saturnal. c. 21. Unde Venus Phoenicum, seu Venus Byblia, haud alia, quam Deûm Mater apud Phrygas, aut Isis apud Aegyptios, apud Graecos Δημήτηρ, apud Romanos Ceres. Imo cum Venus fuerit Terra, atque eadem quatenus ignifera est, etiam Ε᾿ςτίας seu Vestae habuerit nomen, non obscura est ratio, cur eandem aliqui Venerem ac Vestam esle dixerint, quod miratur Augustin. de Civ. Dei, l. 4. c. 10. etc. Ita quidem ex Philosophica de Diis doctrina Vossius: Ex Poetica vero ac Civili, quâ supra hos caelos statu untur mentes quaedam aeternae a sideribus diversae (uti Iovem, Apollinem, Iunonem, Venerem coeterosque Deos Consentes, considerare iubet Appuleius, de Deo Socr.) Venus Mens caelestis habita est, stellae, de qua mox, Praeses, visui nostro denegata sideribusque omnibus sublimius caelos terrasque despiciens. Redeo ad doctrinam Philosophicam, secundum quam Venerem, non Ludnam solum aut Terram, sed et Luciferum seu Hesperum, fuisse vidimus, quem proin Veneris stellam merito nuncupant Eruditi. Et quidem in Planetis quinque primo divinos obtinuisse honores videtur Venus sive Hesperus, cuius virtus est, moderate calefacere ac humectare, quô nihil ad generationem conducibilius: Quam ob causam duo generationi Veteres praefecêre sidera, Lunam et Hesperum, utrumque Veneris nomine appellatum. Namque utrumque sidus modice calefacit et humectat, utrique sideri φωσφόρου commune fuit nomen, ut de Luna, ex Euripide, Tullius docet de Nat. Deor. l. 2. et Phurnutus: utrumque crescit ac decrescit, neque Luna solum, sed et Venus stella Eclipsin patitur. Sidus autem hoc nunc considerabant ut masculum, nunc ut femineum: quasi Deum ἀνδρόγυνον. Ut marem spectabant, cum dicerent vel Hesperum, vel φωσφόρον sive Luciferum; Unde Festum φωσφόρια Plut. memorat, contra Colot. ac Gaditani etiam, teste Strabone, l. 3. habuêre Phosphori Fanum: ubi non Dianam Luciferam, sed Veneris stellam intelligi, ex eo cognoscimus, quod addat, aliter vocari λουκεμδουβίαν, Lucem-dubiam; unde et colligere est, a Romanishoc Fanum essse. Nec Hebraeos fugit, Luciferum fuisse Veneri sacratum: Namque Iesai. c. 14. v. 12. ubi in Hebraeo est, Lucifer, Targum habet Stella Veneris. Imo Veneris seu Luciferi venerationem iam Moses respexisse videtur Deuteron. c. 22. v. 5. Temporibus etiam antiquis Venerem coluêre Ismaelitae, a quibus eum cultum accepêre Saraceni, ut diximus suô locô, ubi de lapid (super quo Abrahamus agnovit Agarem vel cui alligavit camelum, sacrificaturus filium) caput simulacri Veneris credito. Nec obstat, quod de Venere, prout Lunam significat, et Uraniae sive Caelestis nomine celebratur, quidam interpretentur: Quippe Arabes, et hinc Saracenos, Luciferi Lunaeque cultum coniunxisse, discimus ex Euthymio, Panopl. et Cedreno, Chron. Ut feminam vero, hoc Sidus cum considerabant Antiqui, Graeci appellârunt Α᾿φροδίτην, Romani Venerem de quarum vocum origine vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 22. et 27. et plura hanc in rem, totô illô librô passim. Gemmâ Veneris Genitricis nudae, cum telo in manu, et Cupidine pusione, signâsse legitur Iulius Caesar Imperator, de qua Valerian. Pierius, Hieroglyph. l. 36. Sed enim, ut de parturientium fascinatione per implexas manus dicebamus, ita contrarium est in nummo Iuliae Piae, ubi partûs felicitas explicatur; Ibi enim Venus laeva haslae innititur, dexteramque expansam ostendit, cum inscr. VENUS GENETRIX. Romani enim genus a Venere, propter Aeneam eius filium, se ducere asseverabant, maxime vero gens Iulia: quae quidem, condente et dicante Iuliô Caesare, templum erexit Veneri Genetrici, cuius rei Plinius et Tranquillus et alii meminêre. Vide Fortun. Licetum, de Gemmis Annul. Schem. 8. c. 55. et Schemate 48. c. 146. Eam Venerem armatam vocat Dio, l. 43. Τὸ γλύμμα αὐτοῦς Ἁ᾿φροδίτης᾿ ἔνοπλον ἐφόρει, καὶ συν´θημα αὐτην` εν τοῖς πλείςτοις καὶ μεγίςτοις ἐποιεῖτο,sculptam eius (Veneris) armatae imaginem gestabat, eaque tesserâ in rebus summis plerumque utebatur. Ut et hoc addam, Veneris coronae e rosa plerumque fuêre, uti pluribus docet Car. Paschalius, Coronar. l. 3. c. 6. Simulacra eius inter praeclarissimorum Artificum opera, memorantur varia Plinio, picta Anadyomene Apellis, l. 35. c. 10. et Coa inexpleta eiusdem, ibid. e marmore Gnidia Praxitelis, l. 36. c. 5. εν κήποις, Phidiae, an Alcamenis, ibid. Nemesis vocata, Agoracriti, ibid. etc. Idem Venerem inter Gratias et Cupidines Nicearchi celebrat, c. 11. ubi de iis qui encanstô pinxerunt. Gemmam ab eadem nominatam, Veneris crinem, idem memorat, l. 37. c. 10. extr. de qua vide Salmas. ad Solin. p. 350. et 759. plura vero de hoc Gentilium Idolo famosissimo, apud Casp. Barthium, Animadversion. Papinianis passim, inprimis in magno eius Superstitionum Commentario, Salmasium, d. l. p. 69. 1237. ubi Veneris figuram apud Astrologos, ex initiali litera vocis Φωσφόρον, quod epitheton Veneris fuisse, dictum, originem traxisse docet, alibique, Alios.Cognomina quaedam Veneris, praeter memorata.α. Α᾿φροδίτη dicta est Graecis, seu Α᾿φρογεύεια; quô nomine tamen non Lunam indigitârunt, vel quae ei inest vim generatricem: sed potius hanc, quatenus inest Naturae inferiori, ut caelitus vim eam obtinenti. Semen enim prolificum ἀφρῶδες: quo pertinet fabula, de testiculis Caeli abscissis inque mare proiectis, ac Venere inde nata. Vide Voss. lib. cit. c. 27. et de Aphrodite εν κήποις supra, voce Marmor. β. Artimpasa, Caelestis Venus appellata est Scythis, teste Herodotô, Melpom. Vide Voss. c 82. eiusd. libri. γ. Byblia Venus Phoenicum, eadem cum Cybele Phrygum, cumque Matre Deûm, quô nomine Telluris Lunaeque globum indigitatum fuisse, dictum. δ. Chabar, Saracenis dicta est, vide supra ubi de iis ε. Caelestis, Α᾿φροδίτη Οὐρανία, Assyriis Arabibusque culta est, uti ex Herodoto discimus; Musâ 1. quô nomine tum Lunam, tum Aera, eos intellexisle, adeoque Venerem ac Iunonem pro eodem habuisle Numine, docet Vossius, c. 84. Iuxta Theologiam Civilem ac Poeticam Caelestis haec Venus, mens fuit caelestis stellae Veneris praeses, Idem, c. 31. ξ Colias. η. Cypria, ab Insul. ubi colebatur, dicta, amica fuit vel concubina Cinyrae Regis, quem Cecropis aetate, vel paulo post, vixisle, colligitur ex Apollodori l. 3. Primum autem Cinyram in Deos hanc Venerem retulisse, prodidit Clemens Alex: Admonit. ad Gentes. Vocabatur ea φιλομήδης, offerebatur ei ab initiatis nummus, ostendebatur in sacris illius salis pugillus et phallus; quae omnia, ad lasciviam signandam, conficta, non uxorem eam Regis, sed scortillum fuisse,arguunt. Paphi vixisle, dum inter homines ageret, ait Isidorus. Orig. l. 8. c. 11. et favet, quod apud Clementem, Recognit. l. 10. eius sepulchrum in Cypro fuisle legimus. Vide Voss. l. 1. c. 17. θ. Deûm Mater, quô nomine Tellus culta a Phrygibus, eadem fuit cum Venere, Idem l. 2. c. 10. ι. Diva, vide supra. κ. Ε᾿πιποντία, apud Hesychium et Phavorinum, dicta reperitur; prout denotabat Lunam Maris dominam. Eandem ob causam Λιμενία, quasi Portuna, apud Pausaniam: Πελαγία, apud Artemidorum, l. 2. c. 35. Ποντία, apud Phurnutum et Pausaniam, cognominara est. Eth hinc Isidem, quae eadem cum Luna, Aegyptii finxêre navigiê vehi: Numinique Thebaeo, per quod Isis signata, sesostris navem cedrinam ac inauratam cubitorum 280. dedicâsse legitur, apud Diodorum, l. 1. λ. Frutis, vide supra. μ. Hastata, Graece Εγ῎χειος, Cypriis dicta et cum hasta efficta est: cum qua proin eadem Iuno Curitis. Hesych. Ε῎γκειος Αφροδίτη Κυπρίοις. ν. Isis, apud Aegyptios, vide suô locô: et hîc paulo supra, in Ε᾿πιποντία. ξ. Λτμενία, quasi Portuna, vide ibid. ο. Mithra, vide ibi.π. Οὐρανία, vide paulo supra, Caelestis. ρ. Πελαγία, vide Ε᾿πιποντία. σ.. Phacetis, vide ibi. τ.. Phoenicia, vide Byblia. υ. Proserpina, dicta est Venus, quatenus Luna, uti generationi per se ita corruptioni ac interitui rerum per accidens, praeest. Voss. l. 2. c. 27. φ. Ποντία, vide Ε᾿πιποντία. χ. Tymborychos, vide supra. ψ. Venus, nomen Romanis diu ignotum, ab Hetruscis ad eos delatum videtur, qui id ab Oriente accepêre, Idem l. eôd. c. 27. Ex Dionysio, Antiq. l. 2. ω. Virgo, Orientalibus dicta est Caelestis Venus, uti Latinis et Graecis Diana. αα. Viscata ββ. Vitrix, vide infra Viere, etc. Vide eundem, l. 2. c. 84. et hîc supra.II.VENUSvide supra Canis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.